monumenta.ch > Plautus > bnf16234.24 r > sectio 107 > bnf12590.67 > 77 > sectio 3 > csg75.739 > 4 > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 25, 0
LECTIO S. EVANG. SEC. IOAN. In illo tempore, Maria stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum; et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis, Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem, et non sciebat quia Iesus est. Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Iesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi.